35. Huius ut possim indignus lactis de dulcedine  
ac de mellis satiari sapore mitissimo,  
quod destillat illa terra, quae sumpta de uirgine  
lacte, melle semper rigat corda spiritaliter.  
36. Grandia te posco nullis confisus de meritis,  
sed haec tua supplex peto certus de clemencia,  
grandia qui nosti dare munere gratuito  
multo melius quam quisquam te possit exposcere.  
37. Haec est illa petra, Moses de qua sanctus cecinit:  
“Suxerunt de petra mella, de saxo durissimo  
oleum”, quod docet sanctum per enigma spiritum,  
quem post gloriam triumphi flauit in discipulos.  
38. Potest accipi doctrina per mellis dulcedinem,  
quam rorauit totus dulcis et desiderabilis  
Iesus, esset cum infirma passioni dedita  
eius caro, que surgendo facta est fortissima.  
39. Haec est, inquam, que percussa bis uirga largifluas  
fudit undas, satiauit quae turbas innumeras.  
Christus est petra, per lignum qui crucis percussus est,  
iuxta Pauli uocem sancti, doctoris egregii.  
40. Quando se pro nobis sanctum fecit sacrificium,  
tunc de lateris fissura fons uiuus elicuit,  
de quo mistice fluxerunt duo simul flumina:  
sanguis nam redemptionis et unda baptismatis.  
41. Salua namque ueritate decenter historiae  
requiramus diligenter sensus allegoricos.  
Facta nostri redemptoris plena sunt mysteriis,  
habent aureas radices, fructus suauissimos. 
  |  
  |