Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

410


in quibus non sequebatur precedencium patrum vestigia nec eorum
statuta. et quamvis non ex malicia, sed pocius ex quadam
simplicitate ista ageret, tamen in magnum Ecclesie preiudicium
redundabant. quocirca ipse, videns suam insufficienciam et inexperientiam,
salubri ductus consilio, constitucionem fecit quod,
si aliquis papa insufficiens inveniretur, possit papatui libere resignare.
quo facto, cum papatum per sex menses vel circa tenuisset,
in festo sancte Lucie libere resignavit et habitum heremiticum
reassumens, ad suam solitudinem est reversus. post
cuius resignacionem, scilicet in vigilia nativitatis Domini, dominus
Benedictus de Agnania, vir utique magne sciencie et experiencie,
in summum pontificem est electus et Bonifacius .VIIIs.
nominatus. qualiter autem isto anno galee .XVIII. et

Torna all'inizio