Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 812


omnibus virtutibus, nisi caritas, quae est mater omnium virtutum; et habet hoc
tum ex obiecto proprio, quod est summum bonum, in quod immediate fertur,
tum etiam ex subiecto, scilicet ex voluntate, quae aliis viribus imperat; et ideo
inter virtutes sola caritas dicitur communis finis omnium rectarum voluntatum.
Ad sextum dicendum, quod operatio simpliciter est melior quam delectatio; et
ideo, ut medici dicunt, natura in opere generationis delectationem posuit, ne
animalia sua salute contenta, salutem speciei negligerent, quae per actum
generationis fit; unde delectatio propter operationem est. Non autem delectatio
quamlibet operationem sequitur, sed operationem perfectam; et ideo, sicut operationes
imperfectae ordinantur ad operationem perfectam, ita etiam ordinantur
ad delectationem, quae perfectam operationem exornat. Vel dicendum, quod
finis potest alicui rei attribui dupliciter: vel secundum quod in se consideratur;
et sic operatio non est ad delectationem, sed e converso: vel ex parte eius quod
in finem tendit; et sic operatio delectatione perficitur, et propter eam est sicut
propter suam perfectionem: delectationes enim propriae, sicut in 10 Ethic. dicitur,
augmentant proprias operationes: quia secundum quod operans talibus
operationibus reficitur per delectationem earum, diligentius eas exercet.
ARTICULUS 3
Utrum intentio sit actus voluntatis
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod intentio non sit aliquid voluntatis. Quia, ut in 2 Ethic. dicitur,
omne quod est in anima, vel est passio, vel habitus, vel potentia. Sed intentio
non nominat ipsam potentiam voluntatis, quia sic omnis actus voluntatis
intentio dici deberet: similiter etiam non est habitus animae, quia habitus animae
sunt virtutes vel scientiae; nec iterum est passio in voluntate existens, quia
passiones sunt in sensitiva parte, et non in intellectiva, ut in 7 Physic.
probatur. Ergo intentio non videtur aliquid ad voluntatem pertinens.
2. Praeterea, ut in 2 Physic. probatur, natura in sua operatione intendit
finem. Sed agens per naturam, non agit per voluntatem: quia in eodem libro
distinguitur agens a proposito contra agens a natura. Ergo intentio non pertinet
ad voluntatem.
3. Praeterea, Luc. 11, 34: «Si oculus tuus nequam fuerit, etiam corpus tuum
tenebrosum erit»; Glossa: «Oculus, idest intentio». Sed ratio oculi non competit
voluntati, sed magis rationi: similiter etiam dirigere, quod intentioni attribuitur,
rationis est, et non voluntatis. Ergo intentio non pertinet ad voluntatem,
sed ad rationem.

Torna all'inizio