Reatina molendinum Ianaticum quod est de Cantaro. et curtem 
Sanctę Agathę. et res in Frigie, et Baschę, et Lacum Maiorem. 
et petiam vineę iuxta portam Romanam. hęc omnia 
restituit in hoc monasterio et Guidoni abbati. item, Postmontem 
ubi dicitur Maternus donatę sunt quędam res in hoc 
monasterio et in ęcclesia Sancti Martini super Acutianum. 
et alia res ibidem venundata fuit in suprascripta ęcclesia Sancti 
Martini prętio solidorum .XII. in Capitiniano quasdam 
res cum quarta parte de ęcclesia Sanctę Columbe contulit in hoc 
monasterio quidam Adelbertus. in Puzalia vero collatę sunt 
quędam res huic monasterio iuxta Sanctam Agnen. et unum 
sedium de molendinis iuxta molinum Todici. et ibidem 
alias res modiorum .XVII. pro solidis .LX. 
Benedictus episcopus servus servorum Dei. dilecto in Dominio filio 
Guidoni [religioso pręsbitero et monacho atque] coangelico abbati venerabilis 
monasterii [Sanctę et superexaltatę Dei genitricis semperque virginis Marię 
dominę nostrę] quod dicitur in Pharpha de loco Acutiano [sito] tuisque successoribus 
in perpetuum. [cum magna nobis sollicitudine insistat cura pro 
universis Dei ęcclesiis ac piis locis vigilandum, ne aliquam necessitatis iacturam 
sustineant, sed magis proprię utilitatis stipendia consequantur, ideo 
convenit nos pastorali tota mentis aviditate eorundem venerabilium locorum 
maximę stabilitatis integritatem procurare et sedule eorum utilitatum subsidia 
illic conferre, ut Deo nostro omnipotenti, id quod pro eius sancti nominis 
honore etiam et laude atque gloria eius divinę maiestatis eiusque venerabilibus 
nos certum est contulisse locis, sitque acceptabile nobis et ad eius locupletissimam 
misericordiam dignum et huiusmodi pii operis in sidereis conferatur 
arcibus remuneratio.] igitur quia petistis a nobis quatinus ex nostra 
largitate nostroque dono concederemus vestrę religiositati in fundo Massa:
  |  
  |