in corpore uestro. Reuera non rogatis deos adiutores, sed carnifices
pocius enim sic uocandi sunt, qui membra uestra diuersis
tormentis affligunt. Oportet enim, ut tot tormenta subeatis,
quot deorum culturas agitis. Vnus deus uos instruit fornicari,
alter bibere etc. Omnes uobis imperant et omnibus obeditis.
Oportet siquidem, ut innumerabilia mala subeatis, quia mala
facitis, nec a malis uultis ullatenus resipisci. Vos eciam talibus
diis seruitis, qui mala facere uos hortantur. Si exaudierint uos
dii uestri, desideriis uestris obuiabunt, que mala sunt. Si uero
non exaudierint uos, iterum mala uobis euenient. Ideo siue audierint
uos siue non - uobis semper inferunt detrimentum. Tales
sunt dee uestre, que furie dicuntur. Hec sunt tormenta illa,
que uobis doctores uestri dixerunt, que uos uelut mortuos
cruciant. Quod si uultis recte considerare, nil peius quis sustinere
ualet, quam uos sustinetis. Quecumque eciam signa doctores
apud inferos esse dixerunt, in uobis certissime conspiciuntur,
pene sunt in inferno et uos penas patimini iugulatis homines.
Furta, fornicaciones et adulteria committitis. Quidem eciam
in inferno semper siciunt et esuriunt et nunquam possent saturari.
Sic uos tantam habetis cupidinem acquirendi, ut nequaquam
possitis diuiciis recreari. Denique omnia, que in inferno esse
dicuntur, in uobis sine dubio commorantur. Heu uobis miseris,
qui post mortem uestram debetis tormenta innumerabilia sustinere!"
100. Relecta epistula Alexander iratus est ualde propter
deorum iniuriam et continuo scripsit ei hoc modo etc.
Responsio Alexandri ad Digdimum etc.
"Rex regum et dominus dominancium Alexander, filius
dei Annonis et regine Olympiadis, Digdimo, Bragmanorum regi,
salutem etc. Si omnia in uobis reperiuntur, que uestris litteris
declarastis, soli potestis boni homines nuncupari, quia, ut dicitis,
nulla facinora perpetratis. Sed pro certo sciatis, quod huiusmodi
uitam non ex uirtute, sed ex consuetudine continetis, quia
secundum consuetudinem aut deos uos esse dicitis, aut inuidia
mouemini contra eos. Dicitis siquidem, quod terram aratricem
non scinditis, in ea semina non funditis, edificia fabricare non
uultis, ferramentis, quibus laborare possitis, non indigetis, unde
nauigia construere et seminare et laborare uobis omnimode
denegatur. Imo oportet uos cibum sumere et uitam horridam
et agrestem ducere sicut pecora, quia neque frumenta, neque
carnes, neque pisces habere potestis. Nonne lupi hoc faciunt,
qui nequeunt corporibus saciari, sed de terre penuria imbuuntur?
Quod, si liceret uobis ingredi terram nostram, non reciperemus
sapienciam de uestra penuria, quam habetis, sed ipsa
fames in suis finibus remaneret. Si uero in uestros fines nostra
tabernacula figeremus, paupertatem sicut et uos equaliter potiremur.
Non est laudandus uir, qui semper in angustia uiuit, sed
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|