Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 372


Christo; sicut enim haec manus dicitur individuum, vel singulare, vel particulare;
ita humana natura in Christo est individuum, singulare vel particulare. Et
cum natura humana non sit divina natura, neque divina persona, nihil prohibet
dici in Christo duo individua vel duo singularia vel particularia, aut etiam
plura secundum numerum partium corporis Christi, quarum quaelibet potest
dici individuum, nisi fiat vis in hoc quod in divinis non proprie inveniuntur
huiusmodi nomina. Haec tamen plura individua de Christo non praedicantur;
quia de eo non praedicatur natura humana, neque partes eius.
Non autem contingit dicere in Christo esse duas hypostases, vel res naturae, vel
supposita: natura enim humana in Christo non est res naturae vel suppositum,
sed ipsa natura: nulla enim natura composita est res vel suppositum sui ipsius:
similiter non est hypostasis, sed «usia». Nihilominus tamen sicut dicimus unionem
factam in persona, sic dicimus in hypostasi, supposito, re naturae, individuo,
singulari, vel particulari; quia quamvis haec ultima tria possint dici de
non per se subsistentibus, nihilominus dicuntur etiam de per se subsistentibus:
dicimus enim hypostasim esse individuum; unde inquantum est unio facta in
hypostasi, est etiam facta in individuo: et sic possumus dicere Christum unum
individuum, et tamen in eo duo vel plura individua, sicut etiam et de quolibet
alio homine contingit: et eadem est ratio de singulari et particulari.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod substantia, secundum quod est genus, non
proprie praedicatur de parte: manus enim si esset substantia, cum sit animata,
esset animal; nihil enim est in genere quasi directe contentum sub ipso, nisi
quod habet naturam aliquam complete: tamen dicitur manus esse substantia,
secundum quod substantia dividitur contra accidens: et similiter dico de natura
humana in Christo. Cum igitur dicitur, quod omnis substantia particularis est
hypostasis, intelligendum est de illis quae directe recipiunt praedicationem
generis; et haec sunt quae significantur ut res completae per se subsistentes.
Ad secundum dicendum, quod hypostasis Verbi, quamvis non sit in genere substantiae
simpliciter, inquantum est hypostasis Verbi; tamen inquantum est
hypostasis humanae naturae, est in genere substantiae, sicut in specie hominis:
non enim hypostasis ordinatur ad genus vel speciem, nisi per naturam quam habet.
Ad tertium dicendum, quod genus quodammodo est pars speciei similis materiae:
unde sicut in natura ex pluribus materiis sufficientibus non ordinatis non
fit aliquid unum; ita etiam plura genera non possunt venire ad constitutionem
unius speciei. Sed natura hypostasis non est pars: unde non est similis ratio:
dicitur enim hypostasis alicuius naturae, inquantum subsistit in ea.
Et quae in contrarium obiiciuntur, concedimus.
Sciendum tamen est, quod prima opinio quamvis poneret duas hypostases, non
tamen diversas personas posuit: ex hoc enim quod persona est individuum
rationalis naturae, quae est completissima, et ubi stat tota intentio naturae,
habet quod significet completissimum ultima completione, post quam non est

Torna all'inizio