Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 233


Pedem struit dicebant pro eo, quod est fugit.
Piscatorii ludi dicebantur, qui fiebant pro quaestu piscantium.
Pectenatum tectum dicitur a similitudine pectinis in duas
partes devexum, ut testudinatum in quattuor.
Peculatus furtum publicum a pecore dictum, sicut et pecunia,
eo quod antiqui Romanorum nihil praeter pecora
habebant.
Piatrix dicebatur sacerdos, quae expiare erat solita, quam
alii sagam vocabant. Piamenta quoque dicebantur, quibus
utebantur in expiando.

Torna all'inizio