et novam egre Salinguerra et populus
Ferrarie tulerunt. Denuntiaverunt itaque
per legatos Venetis ut ab eo desisterent.
Cum nihil impetrassent, vim vi repellere statuerunt.
Missa igitur classe armata in mare, naves
Venetorum expugnant, aliquas captas
traxerunt Ferrariam, que in ripa fluminis tracte
diu spectaculo cunctis fuere, donec lacerate sunt ibi.
Hec causa hostilitatis fuit inter Salinguerram
et Venetos. Una eademque res fecit ecclesie romane
et populo bononiensi odibilem Salinguerram, ab eis
adversum ad imperatorem Federicum iam ecclesie inimicum.
Sane Eccelinus de Romano tunc tyrannus
in Marchia Trivisiana factus amicus Federico
seduxit Salinguerram sibi affinitate devinctum
et fautorem fieri Federici. In cuius rei perniciose
sibi in premium Salinguerra
accepit a Federico curiam Carpineti cum
castello, que sunt in territorio Regiensium. Electo
quoque episcopo ferrariensis ecclesie Philippo,
mox archiepiscopo ravennati, Salinguerra
venit in odium. Causas huius emulationis
ignoro. Porro Salinguerra, cum iam senio premeretur,
fraternam prolem Albertinum et Thomam luxit
extinctos. Iacobus Taurellus quoque eius unicus
filius, iam in etate factus, amicis erat merori,
gaudio inimicis, utpote fatuus et delirus.
Hec conditiones rerum cum virum
reddiderunt inglorium et plures potentum
fortune amicos spe vel metu avertit
ab illo.
|
825
830
835
840
845
850
855
|