Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 980


ARTICULUS 2
Utrum divisio mendacii in littera sit conveniens
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter mendacium dividatur in littera. Ea enim quae
secundum accidens sunt, cum infinita sint, dimittenda sunt. Sed mendacio,
inquantum huiusmodi, accidit quod fiat loco, vel commodo, vel damno alicuius.
Ergo secundum ista inconvenienter dividitur mendacium.
2. Praeterea, secundum Philosophum in 4 Ethic., ludus, cum sit
quaedam requies, utilis est ad vitam etiam virtuosam. Sed mendacium officiosum
dicitur quod fit ad utilitatem alicuius, iocosum autem quod fit causa ioci. Ergo
mendacium iocosum in officioso includitur, nec deberet contra ipsum dividi.
3. Praeterea, Philosophus in 4 Ethic., dicit, quod aliquis fallax est qui
nullius gratia maiora existentibus fingit. Sed mendacium iocosum, officiosum, et
perniciosum alicuius causa fit. Ergo est aliquod mendacium praeter ista tria.
4. Praeterea, Augustinus ponit octo mendacii genera. Ergo
insufficienter per tria tantum dividitur.
5. Praeterea, videtur quod in illis octo sit etiam aliqua superfluitas. Mendacium
enim quod fit in doctrina religionis, non distinguitur ab aliis nisi secundum
materiam. Sed materialis multiplicatio relinquenda est. Ergo non debuit hoc
mendacium contra alia distingui.
6. Praeterea, Philosophus, in 4 Eth., dividit mendacium in iactantiam et
ironiam. Cum ergo haec membra hic praetermittantur, videtur divisio insufficiens.
Solutio
Respondeo dicendum, quod mendacium hic dividitur, ut cognoscatur quomodo
diversimode contingit mendacio peccare; et ideo non assignantur hic modi
mendacii facientes diversitatem in ipso secundum quod est huiusmodi, sed
magis secundum quod est peccatum. Et propter hoc assignantur tres modi mendacii,
secundum quod fallacia, quae est mendacii complementum, in tribus gradibus
consistere potest.
Primus gradus est ut sit tantum in fallente qui fallit, quamvis nullus ab ipso fallatur;
et hoc contingit in mendacio iocoso. Secundus gradus est ut fallacia tantum
ad opinionem audientis perveniat, ut scilicet verum aestimet quod falsum
est sibi a dicente prolatum; et in hoc gradu consistit mendacium officiosum, in
quo non pervenitur ad plus mali, nisi quod audiens falsam intentionem concipiat
quantum ad intentionem dicentis. Tertius gradus est ut secundum eiusdem
intentionem fallacia perducatur ulterius usque ad damnum in rebus vel persona
alicuius; et hoc est perniciosum mendacium.

Torna all'inizio