Petrus Damiani: Epistulae

Pag 261


quod in Levitico legitur: Omne , inquit, animal, quod vel contritis vel
tunsis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino .
Porro si tanto Deus odio habet sterilitatem in animalibus brutis, quae
sibi per sacerdotale ministerium offeruntur, quanto magis hanc aspernatur
in sacerdotibus, qui sibi sacrificium offerunt? Nimirum ut sicut illis
foetus exigitur carnis, ita sacerdotes in alios propagines germinent sanctitatis.
Tunc ergo coram divinis optutibus tua castitas approbatur, si et in
clericos tuos propaginata porrigitur. Porro autem sicut olim Deus omnipotens
de cunctis tribubus levitas elegit, ut per legales cerimonias Israeliticam
regerent plebem, ita etiam in novo testamento clericos sibi tanquam
familiares adscivit, quibus aecclesiasticam committeret dignitatem. Dicit
enim Moysi: Applicabis levitas coram tabernaculo foederis, convocata
omni multitudine filiorum Israel. Cumque levitae fuerint coram Domino,
Illis siquidem pro qualitate temporis permittebantur iura coniugii,
istis vero praecipitur, ut a carnalis affectus amplexibus penitus sint remoti.

Torna all'inizio