Dei quicunque intrat, requievit perpetuo ab 
operibus suis, sicut Deus a suis. 
9.  Festinemus ingredi . Quoniam non sufficit  
fides, sed debet addi fidei digna vita, si enim meruerunt  
terram, qui murmurati sunt, quomodo merebimur  
coelum indifferenter viventes ut gentes? 
10. LANFR.  Festinemus ergo ingredi , id est, quia  
requies illa aeterna est, ergo festinemus fide ingredi.  
Vel, ergo quia illi per incredulitatem non ingressi  
sunt, ergo nos per fidem ingrediemur in illam. 
11. AMBROS.  In ipsum incredulitatis , id est, ne in  
similia incidamus, ne eadem patiamur quae illi passi  
sunt. 
12. LANFR.  Exemplum . Exemplum incredulitatis  
vocat vindictam Dei, quae tanta illata est, ut exemplo  
aliis esse valeat, ne increduli esse praesumant. 
13. AMBROS.  Vivus est enim . Ostendit hic nos  
eumdem habere judicem qui illos propter incredulitatem  
eorum damnavit. 
14. LANFR.  Vivus est enim , id est, vivax, vivaciter  
et cum vigore agens, quasi incredulis respondet.  
An novit Deus si credo, vel non credo? Vivus est,  
inquit, Dei sermo id est, Verbum Patris homo  
Christus, etc. 
15. AMBROS.  Animae ac spiritus . Anima vivimus,  
spiritu intelligimus; et tam efficax est Dei judicium  
ut discernat inter carnalia et spiritualia. 
16. LANFR.  Animae ac spiritus . Discernit Filius  
inter animam et spiritum, quia ipse novit quid homo  
cogitet aut faciat propter terrena commoda, et  
propter coelestia. 
17.  Compagum . Compages vocat conjunctiones  
cogitationum, medullas intentiones eorum, et idem  
apertius repetit cogitationum et intentionum. Et  
est ordo: discretor compagum, etc. Si enim cogitatio  
cogitationi conjungitur, ipse novit quae sit  
secundum Deum, vel secundum saeculum: ipse  
quoque qua vergat intentio cogitantis, sive bonum,  
sive malum videatur esse quod agit. 
18.  Ad quem nobis sermo . Ad Christum erit nobis  
sermo, quia sibi reddemus rationem de actibus nostris  
in die judicii.
  |  
  |