quicquid melius potest excogitari.» 
61 Uxor sic salutat virum suum: premittit nomen sui viri, quecumque  
sit si etiam nobilior eo esset, quia gloria et corona mulieris 
maritus est: 
«Nobili viro B., M. eius fidelissima uxor salutem et  
quicquid melius potest»; vel: «salutem in omni genere  
subiectionis» ; vel: «salutem et fidele obsequium.» 
62 Amicus sic salutat amasiam suam: 
«Dilectissime amasie sue, occulorum lumini, sue anime  
dimidio, domine M., forma et morum elegantia decorate,  
S. suus famulus salutem et quicquid in orbe potest pulcrius  
inveniri»; vel sic: «Dulcissime amasie sue B. venustatis  
gloria redimite, M. suus per omnia famulus et fidelis  
salutem et quicquid potest dulcius inveniri»; vel: «salutem  
et quicquid in orbe melius.» 
63 Si vero sit talis mulier propter quam possint inimicitie oriri, non  
scribas nomen amice ne forte carta perveniat ad manus alicuius  
emuli, et sic amor cecus vertatur in odium mortale, sed scribe  
aliquod signum ... loco proprii nominis, sicut memini me iam  
fecisse quod si non fecissem quidam meus socius mortis periculum  
incurrisset. 
Vidimus salutationes quas unusquisque vir cuiuscumque sit  
condictionis vel ordinis alteri mittere potest. 
64 Nunc videamus salutationes quas unaquaque mulier alteri  
mittere potest. Quia igitur mulieres multum appetunt laudes et  
nulla est adeo turpis que non affectet laudari, ideo superlativis  
utaris, et ad ipsas commendationes multum insistas. 
65 Imperatrix sic salutat reginam Anglie: 
«Pretiosissime domine M. Dei gratia regine Anglie, C.  
eadem gratia Romanorum imperatrix et semper augusta
  |  
  |