Tuscie partibus mirabiliter resplenduit multo cum amore dileximus.
Cuius sancte conuersationis quamuis uos imitatores
esse non ambigamus, ut uigor rectitudinis uestre ad extirpandam
de agro dominico zizaniam sollicitius inuigilet attentiusque ferueat
paterne uobis exhortationis uerba impendimus. Vos itaque dilectissimi
in quantum humana possibilitas permittit uitam illius
sequentes et uere filios eius et heredes simili uos conuersatione
probantes, uiriliter agite et confortamini in Domino et in potentia
uirtutis eius. Documenta sanctarum scripturarum, quibus
hereticorum argumenta destruuntur et fides sancte ecclesie
defenditur contra membra diaboli que diuersis machinationibus
christianam religionem conantur euertere, mens uestra cotidie
meditetur et ea qua solet libertate in malorum confusione erigatur.
Eos uero qui in uobis confidunt et consilium religionis uestre
sequi disponunt more predicti patris uestri suscipite, et de his
que ad salutem eorum pertinere uidentur sanctis exhortationibus
instruite, ut non solum uestra sed et uos sequentium circumpositi
populi considerantes sancta opera glorificent patrem uestrum qui
in celis est. Nos autem ipsum amorem quem patri uestro et uobis
olim impendimus donec nostros spiritus rexit artus exhibere
desideramus, et tanto quidem deinceps maiori uos caritate fouebimus
quanto uos in diuinis negotiis feruentiores esse probabimus,
quibus non solum spirituale sed et seculare, si necesse fuerit,
auxilium Deo adiuuante ministrabimus. Vos igitur omnipotentem
Dominum exorate, ut ipse uires et facultates nobis tribuat,
quatinus suscepti regiminis importabile pondus possimus tollerare
et sanctam ecclesiam in statum antique religionis reducere.
Valete.
|
|