Petrus Mallii: Descriptio basilicae Vaticanae

Pag 436


et cancellis ferreis, ut apparet, praedictum sacrosanctum altare circumsaepsit.
Candelabra quoque argentea magna ad ornatum eius ante
altare posuit. Cortinis optimis et magnis ecclesiam adornavit.
Innocentius papa II ad ornatum altaris beati Petri fecit fieri
magnam crucem argenteam pensantem .C. libras, et deauratam
posuit iuxta altare beati Petri manu dextera. Renovavit etiam crucem
stationalem, quae vadit per stationes, et beati Petri altare optimis
et deauratis vestibus vestivit. Porticum quoque Beati Petri usque
ad Sanctam Mariam in Traspadinam novis trabibus restauravit, et
ex magna parte novis et optimis tegulis cooperuit. Condidit quoque
privilegium, in quo concessit canonicis basilicae beati Petri medietatem
omnium ministeriorum, idest omnium altarium, quae sunt in
ecclesia Beati Petri et Sanctae Mariae in Turri, praeter altare
sancti Leonis VIIII papae.
QUO TEMPORE CORPORA SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI
A GRAECIS DE SEPULTURIS SUIS FURATA SINT ET UBI SEPULTA.
57. Elapsis a passione sanctorum apostolorum Petri et Pauli ducentis
fere et quinquaginta annis, dum a Graecis corpora eorum de
sepulturis suis ad Orientem ferenda tollerentur, videlicet corpus
beati Petri de Vaticano Naumachiae, et corpus beati Pauli de [h]orto
Lucinae, ubi nunc est fabricata eius ecclesia, extitit terremotus
nimius et cucurrit populus Romanus et comprehenderunt eos in
locum qui dicitur Catacumba, via Appia, miliario tertio ab urbe
Roma; et ibi custodita sunt corpora anno uno et mensibus .VII.,
quousque fabricarentur loca, in quibus fuerant posita corpora eorum;
et illuc revocata sunt cum gloria [h]ymnorum. Corpus scilicet beati
Petri per papam Cornelium, et positum in Vaticano Naumachiae.
Beati vero Pauli corpus, per Lucinam Christi famulam, secundo

Torna all'inizio