Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 384

Tomus I


Et, licet ex memoratae virtutis initiis
progenitorum foecundata nostrorum satis extiterit
generosa plantatio: hanc tamen sub creationis
novae propagine, quae nascentibus in regno
coaluit, nec inferiorem industria credimus,
nec strenuitate minorem. Sane cum
aetatem nostram divina potentia tanta felicitate
dotaverit, ut ad regem nostrum vestrae
dilectionis lacte nutritum, et vestris uberibus
ablactatum, Romani culmen Imperii coelesti
consilio pervenisset, vos strenue bellantes
cum ipso ad subjugandum sibi perfidiae
rebellionis audaciam, vires et animos assumpsistis.
Cumque collisis multorum potentium
viribus, qui non nobis, imo divino judicio
nostram justitiam dirigenti, temerarie resistebant,
ad obtinendam Romani Imperii Monarchiam,
Italiae quaedam factiosa collectio, quae
velut in granario lolium, et putredo remanserit
in sentina. Nos, ad cujus expugnationem
animosa Germania plene nostris exposita
manibus, se satis viriliter et potenter accingit,
expertes vos tantae victoriae fore non
sinimus, nec judicamus indignos: maxime
cum credimus, quod inter totius Imperii nostri
praesidia haereditarii regni nostri nobis effectus
lucidius debeat apparere, nec successionem nostram
generositatis a jure sic volumus habere
degenerem, ut ad conterendam perfidiam
Lombardorum vos parentum vestrorum

Torna all'inizio