Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

167


unde dicitur ibidem: "Hee sunt gentes, quas Dominus dereliquit,
ut erudiret in eis Israelem et omnes, qui [non] noverant
bella Cananeorum, ut postea discerent filij exercitare cum hostibus
et habere consuetudinem preliandi". oportet igitur se
circa fortia exercitare et non lascive nec molliter nec segniter
se habere, qui vult de hostibus triumphare. hinc est quod, sicut
legitur in libro Iudicum, cum vellet Dominus populum suum
de manu Madianitarum eripere et Gedeon, qui erat dux populi
Domini, haberet secum exercitum copiosum, noluit Deus
ut cum eo pergeret tanta populi multitudo. et ideo dixit Deus
Gedeoni ut populum ad fluvium duceret et ibidem ei demonstraret
qui secum ad prelium profecturi essent. inmisit
igitur Deus in populo magnam sitim. cum igitur venissent ad
[aquam], quidam eorum terre incumbentes bibebant, alij
vero stantes aquam ad os prohiciebant. Dominus autem noluit
quod illi qui quiescentes biberant sed tantum illi qui stantes aquam
ad os proiecerant ad prelium proficiscerentur, per quod significabatur
quod illi non sunt militie ascribendi nec rebus bellicis
anumerandi qui dant se quieti et delitijs, sed tantum illi
qui exercent se in operibus fortissimis et virtuosis. ideo enim Romani
toties triumphaverunt quia circa opera virtuosa et fortia
semper se exercitaverunt. unde dicitur in Pollicrate quod
tria fecerunt Romanos esse victores, scilicet exercitatio, fides et
scientia. primum igitur quod fecit Romanos esse victores fuit exercitatio.

Torna all'inizio