Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 161


in frontibus gementium et dolentium, habentem in dorso atramentarium
scriptoris. Vir enim ille indutus erat lineis et habebat in dorso
vel in renibus atramentarium scriptoris. Lineis enim vestibus usus, quia
de terra linum nascitur, nostre carnis vestitum gerebat, ut vestium scemate
eum se fore monstraret, qui pro nobis incarnari voluisset. In dorso
quoque vel in renibus scriptoris atramentarium habebat, quia non in
capite ubi divinitas sed in dorso ubi signatur humanitas, scripturam illam,
id est «Foderunt manus meas et pedes meos» et «Mittamus lignun
in pane eius» et «Vidimus eum non habentem speciem neque
decorem» et si qua sunt similia, portabat. Sed et apud David «divertit
ab oneribus dorsum eius, manus eius in cophino servierunt». Dorsum
enim eius nimirum bonitatis Dei, id est corpus Domini dum in
cruce pependit, genus humanum a tyrannice et demonice servitutis
oneribus divertit, quia inter cornua crucis dum penderet diabolice exactionis
sceptrum superavit atque subvertit, et era oneraria, que genus hominum
pessumderant, unius sui pretio corporis in ligni statera deiecit et
de lancis trutina hactenus inique pensantis plumbeum talentum eterna
proscriptione dampnavit. Sed et manus eius, id est apostoli, opera videlicet
manuum eius, in cophino servierunt vel predicando et stercora
predicationis aut viti iudaice aut gentili oleastro inferendo, vel certe
cum de V panibus et duobus piscibus V milia satiatis hominibus duodecim
cophinos reliquiarum sustulerunt. Item apud eundem theosophum
David: «Pones eos dorsum; ait, in reliquiis tuis preparabis vultum
eorum». Eos enim, id est Iudeos, dorsum posuit, quia ex eis Dominus
in fine seculorum incarnari voluit. Hoc enim fuit eos dorsum ponere,
quod est eos per naturam humanam, quam de Virgine sumpsit, in suam
corporis carnem linea consaguinitatis addicere. Et licet reprobi ab eius
fide defluxerint, in reliquiis tamen suis, id est in apostolis atque credentibus,
vultum illorum Dominus preparavit, quia ibi et ex eis et in eis
per fidem cognosci voluit, ex quibus carnem temporaliter assumpsit.
Vultum in eis preparavit, quia ut se verum Deum et hominem fideliter
cognoscerent, signis et prodigiis manifestissimis cum inspirationis
gratia eis corporaliter ostendit. Dicit ergo quod theosophi laudant et
predicant dorsum divine bonitatis.
Et pennas. Divine bonitatis pennas laudant sapientes. Sed que sunt

Torna all'inizio