Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod in iustitia non sit medium rei. Definitio enim generis
debet salvari in qualibet specierum. Sed in definitione virtutis ponitur quod est
medium secundum rationem. Ergo in iustitia est medium rationis, et non
medium rei.
2. Praeterea, propter hoc in aliis virtutibus dicitur esse medium rationis et non
medium rei, quia diversimode determinatur medium secundum diversas conditiones;
sicut aliquid est multum ad comedendum uni, quod non est multum ad
comedendum alteri. Sed diversa conditio etiam observatur in iustitia: quia
iustitia distributiva non aequaliter tribuit omnibus, sed unicuique secundum
quod dignus est: similiter etiam in commutativa non tantum punitur qui percutit
privatum hominem quantum qui percutit principem. Ergo in iustitia non est
medium rei, sicut nec in aliis virtutibus.
3. Praeterea, in illo accipiendum est medium virtutis quod per virtutem rectificatur
et perficitur. Sed finis virtutum non est rectificatio rei exterioris, sed operantis
secundum rationem: quia eupraxia, idest bona operatio, est finis in
omnibus virtutibus, ut dicit Philosophus in 6 Eth. Ergo non est ibi rei
medium, sed rationis tantum.
SED CONTRA, medium quod accipitur secundum proportionem rei ad rem, est
medium rei. Sed medium iustitiae accipitur secundum proportionem rei ad rem,
ut geometricam in iustitia distributiva, vel arithmeticam in commutativa, ut
dicit Philosophus in 5 Ethic. Ergo est ibi medium rei.
Praeterea, iustitia est aequalitas quaedam. Sed aequalitas est etiam secundum
rem medium inter plus et minus. Ergo etiam in iustitia est medium rei.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod in virtutibus intellectualibus non sit medium. Medium
enim accipitur in passionibus, secundum quod mensuratur ad rationem. Sed in
virtutibus intellectualibus non est accipere aliquid superius ad quod mensurentur.
Ergo in eis non est accipere medium.
2. Praeterea, medium virtutis est inter contrarias passiones. Sed in intellectualibus
non sunt contrariae passiones: quia rationes contrariorum in intellectu
non sunt contrariae. Ergo in intellectualibus virtutibus non est accipere
medium.
3. Praeterea, ubicumque est accipere medium, est accipere extrema, quae corrumpunt
medium. Sed in intellectu non est accipere extrema corrumpentia
medium: quia intellectus non corrumpitur neque ex magno intelligibili neque ex
parvo, ut dicitur in 3 de Anima. Ergo in virtutibus intellectualibus non
est medium.
|
|