Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 650


In hoc igitur differt prudens a continente; quia continens habet perfectam rationem
de his quae sunt ad finem, praesupposita tamen naturali inclinatione
voluntatis ad finem; prudens autem praesupposita inclinatione quae est ex virtute
acquisita vel infusa in potentiis inferioribus; et ideo prudentia, ut dicit
Philosophus, habet sua principia in aliis virtutibus moralibus.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod ratio etiam praecipit mediante voluntate,
inquantum sententiat aliquid esse faciendum.
Ad secundum dicendum, quod eligere est actus prudentiae quantum ad id quod
est de cognitione in electione.
Ad tertium dicendum, quod hoc convenit prudentiae, inquantum praesupponit
inclinationem voluntatis et inferiorum virium.
ARTICULUS 5
Utrum aliae virtutes cardinales reducantur ad prudentiam
sicut ad principaliorem, vel causam
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod aliae virtutes cardinales non reducantur ad prudentiam sicut
ad principaliorem et causam. Scire enim, ut dicit Philosophus in 2 Ethic.,
parum aut nihil facit ad virtutem. Sed prudentia quaedam scientia est, ut in
4 Topic. dicitur. Ergo ipsa minimum habet de ratione virtutis.
2. Praeterea, per virtutes morales sanantur animae passiones. Sed ad hoc quod
aliquis corporaliter sanetur, non est necesse quod ipse scientiam medicinae
habeat, sed sufficit quod aliquis alius habeat; et ipsa sanatio melius valet quam
scientia medicinae, quia finis eius est. Ergo non est necessarium ad virtutem quod
aliquis prudentiam habeat; et etiam ipsa est minus principalis inter alias virtutes.
3. Praeterea, secundum Philosophum in 2 Metaph., eorum quae communicant
in nomine et definitione, illud cui per prius convenit nomen, est maximum
in illo genere, et causa aliorum. Sed nomen virtutis secundum Boetium ad alias
virtutes a fortitudine derivatur; unde et Sap. 8, per virtutem fortitudo intelligitur.
Ergo fortitudo est principalior inter omnes alias virtutes, et non prudentia.
4. Praeterea, illud propter quod intermittitur aliud, est principalius eo. Sed
propter iustitiam intermittuntur omnes aliae virtutes, ut probat Tullius in 1 de
Officiis. Ergo ipsa est principalior, et non prudentia.
5. Praeterea, sicut oppositum in opposito, et propositum in proposito, ut docet
Philosophus in 2 Topic. Sed oppositum temperantiae est maxime vituperabile
et turpe, ut dicit Philosophus in 3 Ethic. Ergo temperantia est maxime
laudabilis, et non prudentia.

Torna all'inizio