Guido magister (opera dubbia): Incipit ars dictandi (Introducendis in artem dictandi)

Pag 230


III, 2: <De nominativo> Nominativus verum casus numquam debet poni in principio versus et distinctionis, sed sicut in declinatione omnibus casibus preponitur, ita in appositione omnibus est subponendus, quia sicuti est ibi dominus in preponendo, ita debet esse hic servus in subponendo, ut in hoc exemplo patet: narracionis ordini necessarias causas subtili consideracione Tullius ponere consuevit, ceteri vero obliqui sicuti ordinatim in declinatione ponuntur ita ordinatim per epistolam constituantur. Et verborum regula utrobique servanda est.
III, 3: De nominativo pronominis Quod dictum est in nomine hoc idem servandum est in pronomine et in participio, sed in pronomine hoc est addendum: videlicet quod nominativus casus pronominis prime personae et secundae tam pluralis quam singularis, ego vel tu, nos vel vos, numquam debet in epistola poni nisi duabus de causis. Una est causa discrecionis et altera maioris significantiae causa. Causa discrecionis tunc ponitur quando duo diversa de duobus diversis dicuntur, ut est ego scriberem vel tu mihi scribenti nunciares contigit nuncium nostrum remeasse. Hoc tunc ponitur maioris significantiae causa quando pluribus intelligitur quam dicatur, ut quidam dominus dicebat servo suo improperiose taliter: O serve, nequam ego aquam manibus tibi dedi ego sepe calciamenta tibi abstraxi, ego mutuum tibi reddidi famulatum; nam cum dicebat ego apparebat quod dominus eius erat. Unde sciendum est quod ego vel nos in nominativo casu semper est superiorum ad inferiores et numquam inferiorum ad superiores, nec equalium ad equales.
III, 4: De verbis personalibus et impersonalibus Quorum verborum alia sunt personalia alia impersonalia; personalia verba sunt illa que personas habent discretas, ut amo, amas, amat; lego, legis, legit. Impersonalia sunt illa que non habent personas ut amare et legere.
Et primum de personalibus dicamus: personalia verba semper sunt ponenda in fine versus et distinctionis nisi costringat penuria silabarum.
III, 5: Quod disillaba non debet poni nisi causa necessitatis Penuria ideo diximus bisillaba vel monosillaba debet in fine poni, sed trisillaba vel deinceps: nam si dicam oro male sonat, et ideo multiplicabo vel dicam exoro vel vertam in infinitivum sui ipsius vel dicam orare desidero.

Torna all'inizio