Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

209


propter debitum et propter nature instinctum. primo
quidem propter preceptum, quia Deus precepit dicens: "Honora
patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram, et
qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur". in
nullo alio precepto Decalogi invenitur facta fuisse promissio
servanti, vel comminatio non servanti, nisi in precepto parentum,
ad significandum quod multum placet Deo quando parentes
honorantur, et multum sibi displicet quando sibi honor non impenditur;
et intelligitur ille honor non tantum malos urgendo,
sed etiam in serviendo et subministrando. secundo filij debent
induci ad serviendum parentibus propter debitum. ipsi enim a
parentibus receperunt tria, scilicet esse et nutrimentum et
documentum. quia igitur ab eis receperunt esse, debent eis
magnam reverentiam. unde dicitur in Ecclesiastico: "Honora
patrem tuum et gemitus matris tue ne obliviscaris;
memento quod nisi per illos natus non fuisses". iterum, quia
ab ipsis receperunt nutrimentum, debent eis in subveniendo magnam
diligentiam, ut, sicut parentes nutrierunt filios in iuventute,
sic et ipsi nutriant parentes in senectute. unde dicitur in Ecclesiastico:
"Fili, suscipe senectam patris tui". insuper,
quia ab ipsis receperunt documentum, debent eis magnam obedientiam.
unde dicit Apostolus: "Filij, obedite parentibus

Torna all'inizio