SED CONTRA est quod dicitur Matth. 12, 32: «Qui blasphemaverit in Spiritum
Sanctum, non remittetur ei in aeternum».
Praeterea, sicut potentia attribuitur Patri, sapientia Filio; ita bonitas Spiritui
Sancto. Sed peccatum quod fit ex impotentia, dicitur peccatum in Patrem; quod
fit ex ignorantia, in Filium. Ergo quod fit ex malitia, in Spiritum Sanctum. Cum
ergo aliquod tale peccatum sit, erit aliquod peccatum in Spiritum Sanctum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod peccare in Spiritum Sanctum dicitur dupliciter: aut
quia peccatur contra personam Spiritus Sancti; aut quia peccatur contra attributum
personae. Peccatur contra personam Spiritus Sancti, scilicet quando de
ea male sentitur; sicut qui dixerunt Spiritum Sanctum creaturam esse, et ministrum
Patris et Filii: et sic etiam peccare in Filium, est male sentire de persona
Filii. Sic autem non loquimur hic de peccato in Spiritum Sanctum, quia sic est
peccatum infidelitatis.
Peccare autem in attributum Spiritui Sancto, est ex certa malitia peccare, sicut
peccare in Patrem, est peccare ex infirmitate, et peccare in Filium, est peccare
ex ignorantia; ut dicatur peccatum in Patrem, quando deficit istud quod Patri
attribuitur, scilicet potentia; et peccatum in Filium, quando deest sapientia,
quae Filio attribuitur: et peccatum in Spiritum Sanctum, quando ponitur oppositum
bonitatis, quae Spiritui Sancto attribuitur.
Differentia autem horum potest accipi ex his quae Philosophus dicit,
ubi ostendit, quod peccatum tribus modis committitur; vel ex ignorantia, vel ex
passione, vel ex electione. Ex ignorantia peccatum committitur, quando ignoratur
aliquod eorum quorum scientia a peccato impedivisset; unde ignorantia est
ibi causa peccati: et hoc dicitur peccatum in Filium. Ex passione autem sive
innata sive illata peccatur, quando propter impetum passionis, rationis iudicium
obruitur; et hoc proprie est ex infirmitate peccare, quod est peccatum in
Patrem. Ex electione autem peccatur, quando homo deliberans peccato adhaeret,
non quasi aliqua tentatione victus, sed quia propter hoc quod habet corruptum
appetitum, placet sibi illud peccatum secundum se: et hoc est ex malitia
peccare, quod est peccare in Spiritum Sanctum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod malitiam sub ratione malitiae nullus unquam
voluit; sed secundum quod peccatum aestimatur bonum ipsi peccanti, quasi
quietans corruptum appetitum, propter hoc secundum se desideratur.
|
|