Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 87

Liber II


accusatore, alio ab re accipiuntur. Ea, quoniam tota iurisconsultorum est neque cadere non modo in epistolam, sed ne in orationem quidem nostra aetate unquam potest, ad susceptam institutionem non pertinet, sed ne videamur eam aut neglexisse aut ignorasse, quoniam in ordine divisionis venit, eam paucis explicabimus. Habet igitur partes sex: scriptum, sententiam, contarrias leges, ambiguum, definitionem, translationem, ratiocinationem. Ex scripto et sententia controversia nascitur, quum voluntas scriptoris, cum scripto dissentire videtur, hoc modo: Sit lex quae iubeat eos qui navem ab tempestatem deserverint, perdere navem; si servetur, eorum esse qui in navi remanserint. Igitur, quum tempestatem periclitaretur navis, omnes eam metu deservere, praeter unum aegrotum, qui fugere non potuit. Navis casu servatur; eam aegrotus lege possidet; repetit is cuius fuerat, quod aegrotum dicat necessitate, non voluntate in ea remansisse neque hoc sensisse scriptorem. Nascitur controversia ex scripto et sententia. Ex contrariis legibus controversia constat, quum alia lex quippiam iubet aut permittit, alia vetat, hoc modo: Lex vetat hominem repetundarum damnatum in concione orationem habere. Alia lex iubet, augurem eum qui defuncti locum petat, in concione nominare. Augur repetundarum

Torna all'inizio