MCCXVII. Petrus Altisiodorensis comes
in Constantinopolitanum imperatorem
electus, Romam ueniens cum consorte sua
ab Honorio papa apud Sanctum Laurentium
extra muros Urbis, in imperatorem
et imperatricem coronantur. Qui regnum
intrantes, et se Brundusium conferentes cum
honesto militari exercitu, ibi dominum Iohannem
de Columpna cardinalem in Costantinopolim
legatum uenturum expectant,
cum quo infausto satis omine nauigio transfretantes,
ad portum Durachii peruenerunt.
Qui prauo ducti consilio, imperatrice
eos per mare preeunte ad ciuitatem Bizanteam,
obsidere et expugnare preuiderunt
Durachium; et cum uiris non proficerent
aut uiribus suis, ab obsidione ciuitatis
ipsius digressi sunt. Qui errantes per deuia
et condensa syluarum, a Grecis intercepti
sunt, de quibus nonnulli in ore gladii
|
|