Cluniacus praeterea spiritalis quidam campus est, ubi caelum et terra
congreditur, ac velut arena certaminis ubi spiritalis more palestrae caro
fragilis adversus potestates aerias colluctatur. Non est enim nobis colluctatio
sensus corporum per districtae custodiae cohibent disciplinam. Illic
moenia Iericho tubarum clangoribus corruunt, et habitatores eius Israelitarum
gladiis perimuntur. Illic Iosue terribiliter imprecatur: Maledictus ,
inquit, vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho.
vero portas eius ponit in novissimo liberorum, qui mundum despiciens
parvipendit, qui eum omnibus quae vere sunt amanda postponit. Qui
scilicet hoc saeculum ad usum habet, in amore non habet. Et dum amorem
caelestis regni tanquam primogenitum sibi nutrit heredem, mundum
despicit velut sordentem puerum in cunabulis vagientem. Primum , ait
Dominus, quaerite regnum Dei, et haec omnia adicientur vobis .
Ut regnum Dei in corde nostro sit primogenitum, mundus habeatur
quadam extremitatis adiectione novissimus. Illic etiam Adonibezec
manuum ac pedum summitate praeciditur, dum malignus inter sanctos
viros spiritus et incedendi et operandi virtute privatur. Qui nimirum dum
sua vulnera patitur, haec eadem sese aliis intulisse gloriatur: Septuaginta ,
|
|