Salimbene de Adam: Cronica

Pag 277


sublimaverat, et persequebatur et impugnabat Ecclesiam
toto corde; que magna erat ingratitudo.
Quid sit ingratitudo secundum Bernardum, et quid lex de ingratitudine
dicit.

De qua dicit beatus Bernardus: «Ingratitudo est anime perditio,
exinanitio meritorum, virtutum dispersio, beneficiorum
peremtio, hostis gratie, persecutrix iustitie. Ipsa est ventus urens,
que pietatis fontem, misericordie venam et gratie fluenta desiccat.
Per hanc emancipatus in servitutem iuste redigitur, dandum
impeditur, et datum tollitur». Unde dicit lex: «Si manumissus
ingratus circa patronum suum extiterit et quadam iactantia adversus
eum cervicem erexerit aut levis offense contraxerit culpam,
a patronis rursus sub imperio dicioneque mittatur». Unde
Sap. XVI: Ingrati fides tamquam hybernalis glacies tabescet et
disperiet tamquam aqua supervacua
. Item de ingrato Ecclesiasticus
dicit, XX: Homo ingratus tamquam fabula vana. Item Eccli.
XXIX: Ingratus sensu derelinquit liberantem se.
Quod illi qui deviant a iustitia cito perdunt vigorem suum; quod ostenditur
rationibus et exemplis.

Et talis fuit Fridericus, et ideo merito ab imperio depositus
fuit; non enim cognovit gratiam sibi factam. Et ita accidit ei
sicut avi cuius alarum avulse sunt penne; statim enim perdit
vigorem et volare non potest, quousque penne renascantur, que
avulse fuerunt. De hac materia plura in Scriptura divina habentur
exempla.
Quorum primum fuit Sansonis, qui statim fortitudinem perdidit
ex quo abrasi fuerunt sibi capilli, nec fortitudinem recuperavit
quousque sibi capilli denuo succreverunt, Iudic. XVI. Ideo dicit
Propheta: Fortitudinem meam ad te custodiam, ut sit acusativi
casus, id est ad te laudandum, vel ut sit ablativi casus, id est
a te michi datam, iuxta illud Iere. IX: Non glorietur fortis in

Torna all'inizio