Qualiter Alexander inuenit serpentes habentes coronas in
capite etc.
111. Exiens inde Alexander ualedicens Candeolo altero
uero die amoto exercitu peruenit ad quandam uallem plenam
magnis serpentibus in capite quasi smaragdinas coronas habentes.
Ipsi uero serpentes uiuebant de lacte et bipere. Multi autem ex
ipsis moriebantur etc.
Qualiter Alexander pugnauit cum griffis et aliis feris etc.
112. Deinde amoto exercitu uenit ad quendam locum, in quo
erant bestie, que habebant ungulas fissas ut porci. Erantque ipse ungule
late tribus pedibus, cum quibus milites feriebant. Similiter
habebant ipse bestie capita ut porci. Cauda uero tamquam cauda
leonis. Et mixti erant inter eos griphes, qui facies militum maxima
uelocitate feriebant. Erant eciam tante fortitudinis, quod
equum cum milite deportabant. Alexander uero currens huc
et illuc confortabat suos dicens, ut sagittis et contis illos uiriliter
impugnarent. Factumque est. Mortui sunt autem in ipso certamine
milites ducenti et octo etc.
Qualiter Alexander precepit fieri nauiculas de harundinibus
113. Deinde amoto exercitu uenit ad quendam fluuium
maximum, cuius latitudo erat stadiorum uiginti. Eratque ipsa
ripa plena arundinibus altitudine et grossitudine maxima. Quas
cum uidisset Alexander, precepit militibus suis, ut facerent nauiculas
ex ipsis arundinibus et corriis appositis transirent. Factumque
est etc.
De enxeniis missis Alexandro
Homines autem illius terre audientes aduentum Alexandri,
obtulerunt ei enxenia multa scilicet spongas albas et purpureas
mire magnitudinis et conchas marinas capientes duos uel
tres sextarios, nec non tunicas de uitellis marinis et conchas et uermes,
quos de ipso flumine attrahebant, quorum grossitudo erat
maior coxa hominis, et eorum gustus erat dulcis. Et tulerunt ei
eciam sucos rubicundos et magnos ualde et morenas, quas occeano
eis uicino tollebant. Ponderis autem unaqueque morena librarum
ducentarum et quinquaginta. Et erant in eodem flumine mulieres
speciosissime habentes capillos plurimos usque ad talos dependentes.
Ipse uero mulieres, si uidebant homines extraneos per ipsum
fluuium morantes, aut attrahebant eos ad infima fluuii aut inter
arundineta ducebant et cottidie faciebant eos secum concumbere
quousque remanebant. Insequentes eos Macedones apprehenderunt
ex eis duas, que sicut nix purissima candebant. Statura
illarum erat decem pedum quoad altitudinem, et dentes habebant
caninos etc.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|