et cum illorum pertinenciis habeant et teneant ipso prenominato 
monasterio Sancti Vincencii, et ipse venerabilis abbas vel posteriores 
suos securiter habeant et possideant. et cum tali iudicio 
factum fuit, libenti animo dixit domnus Henricus serenissimus 
imperator Attoni comitis: «Si meam graciam vis habere et vultis 
«quod ego pro vobis faciam, omnia ipse suprascripte rebus, cum 
«suprascripte ecclesie, cum suprascripte castella faciens reddere 
«ad ipsum suprascriptum monasterium, et ad ipsum venerabilem 
«abbatem, et ad successoribus suis». statim ipso domino serenissimo 
imperatore apprehendit ipsum venerabilem abbatem per 
dexteram manum suam, et commendavit eum in manu Attoni 
comitis, ut omni tempore illi iusticiam faciant, sicut eis precepit 
domnus serenissimus imperator, et statim investivit domnus serenissimus 
imperator ipse venerabilis abbas de omnia ipse suprascriptis 
rebus, cum suprascripta castella, et cum predicte ecclesie, et posuit 
bandum super caput eius, ut, si quis quocumque tempore de omnia 
ipse suprascripte rebus, sicut superius scriptum est, aliquid exinde 
tollere aut invadere presumpserit, sine legali iudicio, ut componat 
auri optimi libras mille, medietatem a pars de suprascripto monasterio 
et de ipso venerabilis abbas et successores suos, et medietatem 
ad parte domni serenissimi imperatoris. Finita est causa 
qualiter actum et dictum fuit. unde pro securitatem de suprascripto 
sancto monasterio, et de ipso venerabili abbati, et pro in 
posterum recordandum hunc noticia[m] iudicati scripsi ego Aczo 
notarius et scabinus de dicto domni serenissimi imperatoris, et de 
suprascripto cancellario, episcopis, et comitibus, et iudice, et bonis 
hominibus hunc noticia[m] iudicati scripsi et ibi fui.
  |  
  |