secundum quid a Deo non esse: perfectio enim in malitia non est perfectio proprie
et simpliciter dicta, sed quasi transumptive, sicut dicimus perfectum latronem,
et perfectionem caecitatis, ut in 5 Metaph. dicitur.
Ad tertium dicendum, quod voluntas potest dupliciter sumi: vel pro ipsa potentia
voluntatis vel pro actu eius: et primo modo voluntas qua peccatur, a Deo
est; secundo autem modo a Deo non est. Potentia autem nunquam nominat
actum; sed usus potentiae est ipse actus: et ideo obiectio ex aequivocatione
voluntatis procedit.
Ad quartum dicendum, quod est quoddam bonum perfectum et quoddam imperfectum.
Si ergo aliquod nomen bonitatem in nobis, quae a Deo est, secundum quam
sumus ei similes, sine imperfectione nominet, invenietur Deo et nobis convenire, ut
sapientia, bonitas, et huiusmodi. Sed potentia peccandi nominat bonum cum
imperfectione: et ideo Deo, in quo nulla imperfectio est, convenire non potest.
Ad quintum dicendum, quod usus rei dicitur ad quem res principaliter ordinatur.
Potentia autem qua in peccatum possumus, non ordinatur ad malum, sed ad
bonum; et ita peccare non est usus eius; unde non sequitur quod si peccatum
est malum, potentia sit mala; sed magis quod sit bona: quia deficere ab eo
quod bonum est, malum est.
ARTICULUS 2
Utrum omnis praelatio sit a Deo
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non omnis praelatio a Deo sit. Primo per id quod dicitur
Oseae 8, 4: «Ipsi regnaverunt, sed non ex me».
2. Praeterea, illud quod perverse fit, a Deo non est. Sed quaedam praelationes
perverse acquiruntur, ut patet in simoniacis, et in aliquibus huiusmodi. Ergo
non omnis praelatio a Deo est.
3. Praeterea, praelatio concessa a summo Rege non potest dici usurpata. Sed
Boetius dicit in 3 De consolatione philosophiae, quod mali
habent potestatem usurpatam. Ergo eorum praelatio non est a Deo.
4. Praeterea, quod Deus dedit, homo non debet auferre; sicut «quod Deus
coniunxit, homo non separet», Matth. 19, 6. Sed quibusdam iuste aufertur praelationis
potestas. Ergo eorum praelationes non sunt a Deo.
5. Praeterea, omne quod a Deo est, ordinatum est, Roman. 13. Sed in quibusdam
praelationibus videtur magna inordinatio esse, ut quod stultus sapienti,
puer seni, peccator iusto praeponatur, ut plerumque contingit. Ergo non omnis
praelatio est a Deo.
|
|