Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 146


EXPOSITIO TEXTUS
«Quantas prius aeternitates... fuisse arbitrandum est?». Videtur falsum dicere,
quia aeternitas est tantum una. Praeterea. In quo differt saeculum, tempus, et
aeternitas?
Ad hoc dicendum, quod in Angelo est tria considerare: scilicet esse eius, cuius
mensura dicitur saeculum; quia, ut dicitur in primo Cael. et Mun.,
saeculum dicitur finis uniuscuiusque. Secundo operationem ipsius, in qua res in
propria natura cognoscitur per species innatas, in qua est vicissitudo et aliquis
modus motus; et sic mensuratur tempore, quod tamen est aliud ab eo quod est
numerus motus caeli. Tertio operationem qua Verbum intuetur: et sic fit in participatione
aeternitatis et beatitudinis; et secundum quod sunt multae beatitudines
participatae, ita et aeternitates: quamvis beatitudo essentialiter sit tantum
una.
«Sed ibi caelum vocat Dei celsitudinem». Hoc caelum non est corpus, quia caelum
sanctae Trinitatis dicitur esse idem quod essentia maiestatis eius: in quo
caelo nulla creatura potest esse, sicut nec aequari Deo; sed tantum tres coaeternae
et coaequales in eo sunt personae.

Torna all'inizio