Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 251

Liber III


Carthaginem delevit, Corinthum evertit".
Coniunctio est quum verbum unicum et illud in medio collocatur, sic: "Formae dignitas aut morbo deflorescit aut vetustate".
Adiunctio est quum verbum aut praeponitur aut postponitur. Praeponitur, sic: "Deflorescit formae dignitas aut morbo aut vetustate". Postponitur, sic: "Aut morbo aut vetustate formae dignitas deflorescit".
Interpretatio est quum idem per diversa verba ad rem exaggerandam et animos commovendos repetimus, sic: "Patrem nefarie verberasti; parenti scelerate manus intulisti". Quod si longior sententia diversis verbis repetatur, expolitio dicitur.
Commutatio, quae gr-antimetafora dicitur, est quum duae contrariae sententiae, mutatis tantum vocibus verborum, apte simul concluduntur: ut: "Oportet esse, ut vivas, non vivere, ut edas". Item: "Dicere quae non sentio, licet; quae sentio, non licet".
Permissio est quum id in quo vel salus nostra vel res alia consistit, ex desperatione rerum nostrarum alienae potestati permittimus, sic: "Amissis iam omnibus, vita sola superest; eam vobis totam permitto ac dedo; vos, ut placet, utimini atque abutimini; de me, ut vultis, statuite".
Dubitatio est quum quaerimus, quid ei rei quam dicere

Torna all'inizio