[1281A] Julianus igitur, timens fieri in plebe tumultus, et
magis seditionis terrores effugiens, quam rationi
satisfaciens, jussit ei mammillas et linguam abscindi;
deinde fecit illam in hippodromum duci, et tam
diu sagittarum jaculationibus infigi, quousque spiritum
exhalavit. Est autem passio invictae martyris
Christinae, nono Kal. aug. Juliano terminata.
Cur insensate furis Urbane? Cur Idion aestuas
perditissime? Ad quid truculentissime niteris, Juliane?
excogitate nova et prioribus graviora supplicia,
multiplicate verbera, accumulate poenas. At
quid juvat saevire iu carnem quam ultronea obtulit
lacerandam, et animam quam voluit servare, non
delere? Discite tandem, miseri, discite illius gaudium,
et sic vestrum spectate interitum. Ecce jam
[1281B] speciosissima virgo post fustes et vincula: post
ignem et rotam, post torturas et verbera, post cunam
et tonsuras, post truncationes et jacula, ad aeterni
regis thalamum angelicis manibus asportatur. Vos
e contrario dum ad Elysios campos tenditis, arietem
Acheronti porrigitis, tamen malorum vestrorum
pondere pressam cymbam Stygialis palus absorbuit,
ingens Cerberus devoravit. Majore quam queat dici
poena plectemini, qui in Crucifixum credere contempsistis.
Sed tu, o devotissima sponsa Filii Dei,
amica Patris omnipotentis, jam habes quod voluisti,
jam obtines quod rogasti, jam frueris inenarrabili
lucis gaudio, intra ardua divinae majestatis secreta
versaris, ubi familiarius Deo gaudens, cubantem in
meridie sponsum juncta adolescentulae reperisti.
[1281C] Nunc per amoena convallium purpurei cespitis carpis
florentes violas, colligis immarcessibiles rosas metis
nardostacheas spicas. Tu modo secus aquarum decursus
et vitrei fontis marginem sedes, leni epithalamia
murmure concinis. Tu inter virgineos choros regio
diademate illustrata refulges. Tu solio Christi assides
facta regni aeterni particeps. Salve perenniter, puellare
decus, pudor virgineus, virtutis exemplum.
Salve perenniter, quae tuos speciosos artus perpetuae
pudicitiae devovisti. Salve perenniter, quae totius
|
|