Clara Assisiensis: Epistola ad sanctam Agnetem de Praga [IV]

Pag 2283


humilitas, o stupenda paupertas! Rex angelorum, Dominus caeli
et terrae
in praesaepio reclinatur. In medio autem speculi considera
humilitatem, saltem beatam paupertatem, labores innumeros ac
poenalitates quas sustinuit pro redemptione humani generis. In fine
vero eiusdem speculi contemplare ineffabilem caritatem, qua pati
voluit in crucis stipite et in eodem mori omni mortis genere turpiori.
Unde ipsum speculum, in ligno crucis positum, hic consideranda
transeuntes monebat dicens: O vos omnes qui transitis per
viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus
, respondeamus,
inquit, ei clamanti et eiulanti una voce, uno spiritu: Memoria
memor ero et tabescet in me anima mea
. Hinc igitur caritatis ardore
accendaris iugiter fortius, o regina caelestis Regis!
Contemplans insuper indicibiles eius delicias, divitias et honores
perpetuos et suspirando prae nimio cordis desiderio et amore
proclames:
Trahe me post te,
curremus in odorem unguentorum tuorum
,
sponse caelestis!
Curram, nec deficiam,
donec introducas me in cellam vinariam,
donec laeva tua sit sub capite meo
et dextera
feliciter amplexabitur me,
osculeris me felicissimo tui oris osculo .
In hac contemplatione posita, habeas memoriam pauperculae
matris tuae, sciens quod ego tuam felicem memoriam descripsi inseparabiliter
in tabulis cordis mei, habens te prae omnibus cariorem.
Quid plura? Sileat in dilectione tua lingua carnis; hoc inquit,
et loquatur lingua spiritus. O filia benedicta, quoniam dilectionem,

Torna all'inizio