partibus hanc consecuta est dignitatem, ut ex arborum ramis volucres
prodeant, et ad pomorum similitudinem animati atque pennati fructus
erumpant? Sicut enim referunt, qui se vidisse testantur, paulatim incipit
pendulum quid ex ramo suspendi, deinde in imaginem volucris speciemque
formari, postremo quantulumcunque plumescens hiatu rostri sese
ab arbore dividit sicque novus aeris habitator ante pene discit volare quam
vivere. Enimvero quis tot virtutis divinae magnalia, quae contra communem
naturae ordinem fiunt, enumerare sufficiat? Quae nimirum non
humanis discutienda sunt argumentis, sed virtuti potius relinquenda sunt
creatoris.
Quid ergo mirum si is, qui naturalia rerum omnium iura disposuit,
ipsum naturae ordinem ad arbitrium efficacissimae suae voluntatis inflectit,
ut qui matrem virginem nascendo servaverat, violatam quamlibet si
voluerit integram reddat? Aequale nempe fuit Deo et prius Enoch et
Heliam in carne retinere viventes, et post Lazarum ac viduae filium de
sepulchris educere resurgentes.
Nescio si legitur, sed a nonnullis intra Romana moenia celebri fama
vulgatur, quod videlicet Romulus, qui conditor urbis asseritur, constructo
palatio cuius parietina licet semiruta ex magna adhuc parte cernuntur, in
hanc vocem quasi de firmamento operis confisus eruperit: Certum est,
inquit, et inmobiliter fixum, quia nisi virgo pepererit, domus ista non
corruet. Sicque si tamen verum est, quod asseritur, ex gentilis hominis
lingua, sicut rei probavit eventus, egressa est prophetia. Nam nocte, qua
salvator ad redemptionem nostram ex virginali alvo processit, sicut dicitur,
palatium corruit.
|
|