te duce et auspice invenire potuisset, et quas nec immanium bestiarum 
feritas lacerare, nec vasti maris fluctus obruere, nec Daciani 
tiramni crudelitas extinguere potuit, apud templum tuo nomini, 
honorique dicatum perpetua celasset oblivio? quis monasterii 
bibliothecam ex antris erutam, et e Cimmeriis tenebris eductam 
tibi restituisset, nisi internis significationibus monuisses? qua ratione 
ego, cui nulla prope erat opum vis menia Sarracenorum 
manu ambusta et diruta, tot impensis restituere potuissem, et antiquissimum 
librum Chronicorum huius monasterii thesaurum 
ab interitu fere vendicassem, totque Romanorum pontificum 
privilegia, tot distantibus locis sparsa et dissipata collegissem, et 
pastoralem baculum dignitatis insigne, sacrilega manu subtractum 
recuperassem, nisi tu actionibus nostris non solum adfuisses, verum 
etiam perpetuo prefuisses? 
Caroli regis III tempore, cum Ludovicus, Galliarum regis filius, 
primus Andegavensium dux, non solum Neapolitani regni cupiditate 
ductus, sed etiam ut Urbanum pontificem maximum de pontificatu 
deiceret, magno exercitu Italiam ingressus esset, ab eius 
exercitu funditus monasterium Sancti Vincentii deletum fuit. quod 
Caroli eiusdem regis tempore ab abbate Ioanne de Area reparatum 
fuit, ut ex quibusdam antiquis instrumentis collegimus in 
hunc sane modum.
  |  
  |