Sepius infestat tales tam passio grandis
In matrice, quod he morientes sunt reputate.
Namque diu clausus vapor inde resolvitur, atque
Ascendens fumus ad spiritualia membra,
Ipse venenosus cerebrum sic inficit et cor,
Membraque nobilia, sursum matrice levata.
Comprimit et membra sic pectoris omnia matrix,
Sic quoque contracta quod ab ostetricibus eius
Os vulve tortum sentitur in interiori.
Cum motu sensus aufertur, voce remota
Pulsus erit spissus et defectissimus harum,
Et quandoque latet quasi nullus, et he morientes
Iam reputantur. Ita dignoscitur an sibi vita
Restat adhuc an non: ad nares ponito floccum
Lane carpite; qui si moveatur, aperte
Est signum vite; mortis contraria signa.
Vas etiam modicum dimittimus ampne repletum
Supra pectus ei; quod si moveatur, aperte
Vivere dat signum; mortem contraria signa.
Pandere quum causam mulieres sepe verentur
Istius morbi, sed quum pudor esse fatendam
Abnegat, hanc pandeat ratio; precedere talem
Morbum debilitas mentis, pigritia magna,
Humiditas oculi, femorum defectio debent.
Talibus occurret medicamen tale probatum:
Cum prius invadet exacerbatio tales,
Partibus extremis oleum fomenta ministres,
Laurinum vel muscileon, sansucileonve;
Albus et elleborus sternutamenta ministrat.
Naribus apponas his fetida, galbana, fumum
Lane combuste, licinia tincta liquore
Fetenti, castor, asa fetida, spiret odorem;
Subter odorifera ponantur fumigiumque
Fiat odoriferum, recipit quod balsama muscum
Ac aloes lignum predicto more paratum,
Aut oleum sansucinum sambucileonve
Istorum quodvis tingens involvito lana
Aut in bombace, quem sic supponat eidem
Consimilis tente sit quam prediximus ante.
Si carcas oleo trypheram tunc accipe magnam
Atque calescenti modico vino resolutam
Imbibat hoc totum bombax aut succida lana,
Quam sic supponat; venerem castigat opime
Sedaturque dolor et cessat passio talis.
Pessarium vites, watrix quod leditur inde
Si fuerit torta; si non conferre solebat
Testatur Galienus, ita quod pessariorum
Usu vel tenta submissa letificata
|
300
305
310
315
320
325
330
335
340
345
|