Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XI

Pag. 123


dirupta. et fuit antiquitus a Cristianis pulcherrime edificata: distat autem
ab Acry per XV miliaria.
Inde. procedens de Tybiriade super mare Galilee. perveni ad unam villam
super illud mare. qua[m] habitabat Zebedeus. pater beatissimorum
apostolorum Johannis et Jacobi. que est inter Bethsaydam et Tyberiadis.
et ibi est locus. de quo legitur. quod. ambulans Jhesus supra mare Galilee. vidit
duos frates Symonem. qui vocatur Petrus. et Andream. fratrem eius. erant enim piscatores
et vocavit eos.
et fecit apostolos suos. Similiter in alia navi vidit Jacobum
et Johannem. fratrem ejus. cum Zebedeo. patre eorum. et similiter vocavit. et
illi. relictis retibus et padre. propria voluntate secuti sunt Jhesum. et facti sunt
ejus apostoli: et ibi fuit una ecclesia. sed nunc est dejecta a perfidis Saracenis.
Deinde perveni ad illud fortissimum et inexpugnabile castrum sive civitatem
Sephet. quod est supra mare Galilee in altissimo monte situm.
magnis turribus et muris ornatum. a fratribus milicie Templi edificatum.
et habet sub se pulcherrimam civitatem. que similiter vocatur Sephet.
sitam in colle castri. distans a mari per duo miliaria: ibi sunt olive. ficulnee.
vinee et omnia delectabilia corpori humano. Hec est illa. de qua legitur in
Thobie. primo capitulo: Tobias ex civitate et tribu Neptalim. etc. habens
in sinistro civitatem Sephet. Nunquam vidi pulcrius nec forcius castrum
edificatum a cristianis. sed possessum propter nostra peccata a Saracenis.
Deinde. recedens de Sephet per Vj miliaria. perveni ad montem beatissimum. sanctissimum et devotissimum. quem semper ascendere concupivi.
et illum preciosum montem cum socio ascendi. Iste est mons beatissimus.
in quo Dominus sermonem fecit. ut habetur Mathei: Videns
Jhesus turbas. ascendit in montem et ibi dixit: Beati pacifici. beati mites. beati
mundo corde.
etc. Super istum montem. satiavit de quinque panibus
quinque milia hominum. Super istum montem. dimissa turba. ascendit
solus orare. ut habetur. Super istum montem fugit. cum vellent eum
facere regem. ut habetur. Super istum montem docuit discipulos orare. ut
habetur. Super istum montem erat pernoctans in oracione. ut habetur.

Torna all'inizio