Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 146


ingens pro eorum liberatione. Cancellarius vero, sicut subdola
vulpis, excogitavit qualiter Anchonitanos decipere posset. Fecit
quippe fieri ex parte legatorum litteras falsas, et Anchonitanis per
quendam nuntium apportari. Litterarum siquidem tenor talis erat:
«A gemitu et inenarrabili dolore stilus noster initium sumit, et
narrationis nostre series progreditur a carmine doloris, quia dum pro
liberatione vestra faceremus exercitum congregari, aurum quod
portaveramus ammisimus, et Lombardi non audent nobis prebere
auxilium pro imperatoris timore. Comitissa namque de Brettinoro
suum violavit promissum, quia timet exercitum, quem nuper imperator
cancellario mittit. Unde vobis firmiter consulimus, ut antequam
hec presentiat cancellarius, cum eo qualitercumque componatis,
quoniam a nobis non potestis de cetero aliquod suffragium
prestolari.»
Anchonitani vero, videntes has litteras, ceperunt dubitare plurimum,
et ignorabant quid facere deberent. Verumtamen priores
nuntii iuramento firmabant, hec esse penitus falsa, et constantissime
perhibebant testimonium veritati. Grecus vero, hec audiens, cepit
aliquantulum subridere, et apprehendes manu dextra barbam, coram
omnibus dixit:
«Frustra rete iacitur ante oculos pennatorum. Non enim sumus
strutiones, qui suos absque causa desuerunt nidos. Non sumus etiam
musce morientes, ut taliter suavitatem perdamus unguenti; neque
ranunculi, qui pro quolibet strepitu refugiunt in aquam. Set merito
posset nostre supersedere derisioni cancellarius, si nos hoc problemate
superaret, et duceret ad inconveniens per silogismum cognite
figure; sed, antecedenti destructo, modica vel nulla est habitudo
localis, et vis inferentie annullatur.»
Elapsis postmodum paucis diebus, ecce Vilglielmus Marcheselli
et comitissa de Brettinoro cum ingenti exercitu comparuerunt,
habentes vexillum aureum in acie prima. Fecerant quippe duodecim
catervas militum, et in qualibet ducentos posuerant preelectos:
vulgares vero milites et populus vix poterant pre multitudine numerari.
Castrametati sunt autem in quodam monte non longe ab exercitu
cancellarii, quia inclinata erat iam dies, unde prelium incipere
nequibant. Tunc Gilglielmus, ascendens in eminentiorem locum,

Torna all'inizio