Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 287

libro VIII


Gete et ambagibus Coridonum ulterius non falletur. Gaudeat in perpetuum, quia de tenebris errantium iam meruit liberari. (5) Sit enim nomen nostrum memoriale, quia licet clara Florentia nos genuerit, fructum tamen scientie vel saltem alicuius bonitatis a Bononia contrahentes, ipsam precipue matrem nobilium studiorum debemus et volumus semper magnifice honorare, (6) ut, sicut nomen nomini, sic nostra devotio, quantum potest anhelus spiritus, ipsius respondeat bonitati. (7) Nam quicquid habemus scientie vel honoris ab ipsa post Deum credimus nos habere: quod etiam comprobat nostrum nomen ab ipsius Bononie nomine propagatum.
(8) 0pus autem quodam venusto artificio in octo partes distincximus, ut certius quisque possit quod desiderat invenire. (9) Primum enim liber quedam valde necessaria de radice huius artis extrinsecus dicenda prelibat; postea de elegantia et compositione illius orationis que dictatori convenit sufficienter adiungit. (10) Secundus exhornationes verborum et sententiarum secundum ordinem tullianum exequitur et tandem notabiliter ponit catalogum vitiorum. (11) Tertius de natura epistole formaque omnium salutationum tractatum continet, ad plenum omnia declarando. (12) Quartus exordiorum, narrationis, petitionis, conclusionis virtutem et naturam explicat copiose. (13) Quintus causa rudium omnia precedentia compendiose colligit et declarat, ut brevitate gaudentes possint se citius expedire.

Torna all'inizio