Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 51


XXII libro De civitate Dei ait: «Per corpora que gestabimus in omni
corpore quodcumque videbimus, quoquoversum oculos nostri corporis
duxerimus, ipsum Deum perspicua claritate contemplabimur». Ex hoc
enim coniciunt ipsum Deum esse videndum non per se ipsum sed per
corpora in corporibus, similiter per intellectum in intellectibus, per rationem
in rationibus, et quod nichil luceat in corporibus hominum vel
in intellectibus seu rationibus, nisi solus Deus. Unde illam auctoritatem
«erit Deus omnia in omnibus» ita exponunt, id est solus Deus apparebit
in omnibus, et illud «et in carne mea videbo Deum» id est in hac
carne mea, que nunc multis temptationibus affligitur, tanta gloria futura
erit, ut, quemadmodum nunc nichil in ea apparet nisi mors et corruptio,
ita in futura vita nichil michi in ea apparebit nisi solus Deus.
Ergo per theophaniam, id est per condescensionem divine essentie, que
fit per theosin, id est per deificationem qua creature efficientur Deus,
videbitur Deus. Et quod tunc omnis electus efficiatur Deus, per auctoritatem
Gregorii theologi sic probant; ait enim ipse Gregorius: «Corpora
sanctorum in rationem, ratio in intellectum, intellectus in Deum,
ac per hoc tota illorum natura in ipsum Deum mutabitur», non quod
eorum substantia non maneat, sed quod eorum natura nichil nisi Deus
appareat «sicut ferrum conflatum in igne totum in igneam qualitatem
transisse videtur».
Hec ipsi locuntur. Ego autem credo quoniam «videbimus eum sicuti
est» et quod «ei similes erimus» sicut dicit Iohannes apostolus.
Ait ergo Dionisius quod nos erimus circumlustrati manifestissimis splendoribus
de divinitate radiantibus et invisibiliter participabimus ipsos invisibiles
sed manifestos splendores.
Ceterum qua similitudine participabimus eos, subponit et infit:
sicut discipulos in illa divinissima transformatione, quando divinissimus Ihesus
transfiguratus est ante eos, ostendens eis gloriam future resurrectionis
sue, non veram substantiam carnis amittens, manifestissimis splendoribus
resurrectionis fore illustratos haut dubium est. Sed numquit oculis corporeis
viderunt illos manifestos resurrectionis splendores, quando vestimenta
Domini Ihesu facta sunt splendida et candida nimis velut nix,
qualia fullo super terram non potest candida facere? Sed ut Dionisius
respondet: invisibilem ipsius, id est Dei, illuminationem, fuere participantes

Torna all'inizio