Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 413


Per ipsam causidici sunt fratres effecti:
Ipsam habent secum mensae, viae, lecti,
Ut videri valeant in jure provecti
Nec curant de bibliis quas solent amplecti.
Enervant et destruunt juris aequitatem.
Nec secuntur canonum meram veritatem;
Plenam esse clavibus negant potestatem
Quod quidem hereticam sapit pravitatem
De occultis iudicant ut de manifestis,
Et quem nec confessio convincit nec testis,
Sed ut evidentia de peccatis gestis
Dampnant decretalibus spretis et digestis.
Quos volunt absolvere absolvunt vel ligant,
Quos volunt alleviant, quos volunt fatigant;
Si qui eos forsitan secreto castigant,
Tempus quaerunt talibus ut poenam infligant.
Omnis homo gaudeat! tot papas videmus!
Non ergo de curia romana curemus;
Nam cuncta cum fratribus haec expediemus
Dummodo pecuniam quam petunt portemus.
Hos praelati pessimi qui fama laborant,
Quorum multa crimina famam decolorant,
Ne ipsos redarguant, pascunt et honorant.
Utque per episcopos fratres venerantur,
Sic per ipsos crimina sua palliantur.
Dum sese funiculo tali foederantur
Hiis crescit praesumptio, illi depravantur.
Nam si de his quispiam esset accusatus,
Fratres clamant: sanctior non vivit praelatus.

Torna all'inizio