Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 515


bona opera prius fecit: debet ergo iudex non ita respicere
ad partem ut ad hoc particulare negocium in quo
delinquunt, sicut ad totum ut sicut ad multa bona opera
quae prius fecit: ideo dicitur I. Rhetor. quod iudicans non
debet respicere ad partem, sed ad totum. Sextum est diuturnitas
temporis retroacti. nam contingit etiam in pauco
tempore facere multa bona opera: duo ergo debent
inducere regem aut quemcunque alium dominum ad dilectionem
alicuius subditi, vel quia multa servitia recepit ab
ipso, vel quia multo tempore servivit sibi. haec enim duo licet
ut plurimum se committentur, quia qui multo tempore servivit
ut plurimum multa servitia fecit, et econverso; contingit tamen
haec duo ab invicem separari: nam homo non servit alteri
nisi occurrat tempus et opportunitas serviendi, potest
enim contingere quod in multo tempore occurrant opportunitates
paucae, et in pauco multae. Istud itaque sextum
inclinativum ad pietatem respiciens diuturnitatem temporis,
non est idem cum quinto, quod respicit multitudinem
operum. Quare si contingat aliquem subditorum
nunc in aliqua parte temporis delinquere: qui toto tempore
se bene habuit praecedenti, est cum ipso misericorditer
agendum, et magis rspiciendum est ad multum et ad totum
tempus praecedens, quam ad modicum ut ad hanc particulam
temporis in qua deliquit. Ideo dicitur I. Rhetor.
quod iudex non debet aspicere qualis nunc est incusatus,
sed qualis quidem fuit semper in multo tempore praecedenti.
Septimum inclinans ad pietatem, est excessus bonitatis
supra malitiam. nam sicut bonum excedit malum
et est eligibilius ipso, sic eligibilius est recordari bonorum
et gratiarum, quas suscepimus ab aliquo, quam iniuriarum
quas suscepimus ab illo. Unde et Iulius Caesar in
hoc non modicum commendantur, quia (ut dicitur) non
habebat memoriam iniuriarum: sed obliviscebatur illas,
Dato ergo aliquem in nos delinquere, a quo temporibus
retroactis multa bona suscepimus, debemus ad illum misericorditer

Torna all'inizio