Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
Geon, de quo supra. sunt qui vulgatiori adherent opinioni,  
qua creditur huius omnino ignorari principium, in cuius credulitatis  
confirmationem dicunt quosdam a Nerone Cesare  
missos ad huius fluminis caput investigandum rettulisse post  
longum a se peractum iter Ethiopie regis auxilio atque consilio  
ad ulteriores devenisse reges quorum opera se eo usque fuisse  
perductos ut immensas reperirent paludes, quarum exitum nemo,  
nec incole, noverant aut sperare poterant. Erant enim  
aque adeo herbis implicite ut nec expeditus homo, nedum navigium  
penetrare posse videretur nisi quod parvum esset et  
unius tantum capax. Infra quam non absque gravi difficultate  
progressos se referebant petras vidisse duas ex quibus vis ingens  
fluminis emanabat, utrum hoc esset initium aut ex patentibus 
terris accessio aliunde foret non satis certum firmantes,  
cum ad ulteriora procedere nequivissent. Alii vero sunt aliter  
sentientes, sed iudicio meo magis coniecturis quam experientia  
certa. Se adinvenisse Nyli fontem testari videntur, aientes in  
monte inferioris Mauritanie haud procul ab Occeano lacum esse  
stagnantem quem vocant incole Nulidum, in quo pisces alabete,  
coracini, siluri ac etiam crocodilli reperiuntur et squalentibus  
nivibus lacum excrescere, ex quo, quia hec eadem piscium  
genera Nylus alit, lacum hunc Nyli coniecturantur initium,  
sumentes ex progressu aquarum lacus aliquale etiam argumentum,  
dicentes ex hoc lacu primo perfusum Nylum, per  
arenosa et squalentia loca quasi dedignetur excurrere, hyatu  
terre comperto sese condere et aliquot dierum itinere invisum  
se ferri, mox apud Maxilos Mauritanie Cesariensis populos in  
ampliorem lacum prosilientem fundi. Cuius rei argumentum,  
quod idem sit qui se merserat, nichil aliud restat preter quod  
eadem animalia is secundus que prior gignat et nutriat. Demum  
iterum ab arenis receptus absconditur, nec apparet antequam  
excursis viginti dierum itineribus per deserta atque inaccessa  
loca, ubi primum quasi habitantes homines senserit,  
erumpit in terras iterum et ex eo fonte prosilit quem Nigrum  
vocavere, exinde palam procedens ad exitum usque prout  
supra demonstratum est. Non nulli putant eum ex fonte quodam  
prodire qui apud Hesperos Ethiopas est, ab incolis aliter 
  |  
  |