Gaudemus sic ingeniosos esse vestrates, quod preter illum, quem de plano littera recte intelligentibus
innuit, exquirunt alium et utinam non extraneum intellectum. Sane non dubitamus, quod interdum
ad rivales coniuge sensu postposito meretrix littera flectitur, sed toto titulo de verborum
significatione perlecto nondum invenisse meminimus, quod scripture tanta debeatur iniuria fieri, ut
violenter extorqueatur aliquando, quod scribentis intentio non commisit. Sed contingit interdum,
quod mordetur actor in actis et scripta patiuntur calumniam ob scribentem.
I 50
Nimis cedis errori, dum credis erratum in eo, quod te recepisse fateris. Non ergo recipientis dextera
timeat, quod mittentis conscientia non effudit.
I 51
Loquor in Domino confidenter et, quoniam expedit, non tacebo. Ecce, quod una die ac utique una
hora diversi et adversi comparuere contractus, quibus manus vestra signum subscriptionis impressit.
Sed queso, frater in Domino, responde: si primum iustitia non iuvabat ad subscribendum tanti viri
dextera, cur accessit? Si vero iuris viribus nitebatur ad secundum tam contrarium, quo calle, qua
semita divertit conscientia tanti viri? Porro si socii mei, presbyteri L. et I. Crassi diligenter dissimilia
super uno eodemque facto inspexerint instrumenta, quorum inspectione notari poterit, quod, si
quid sub involucro forsan obscure predixi, satis in luce patebit. Verum quia nec decet nec expedit,
ut talia sepius in iudicii strepitum deducantur, rogo et, si suspectus non habeor, consulo, quatenus
sic super hoc providentia vestra provideat, quod maculam vestre religionis gloria non incurrat. Ad
hec recommendate me fratribus, ut habeant mei memoriam apud Deum.
I 52
Famosum montem usque ad Cassinum vos ascendisse didicimus, sed profecisse nescimus. Porro
non sic preter solitum vos absorbere debuisset oblivio, quod de Sancto Helia epistola non transcurrisset
Anagniam nuntia fructus, si quem attulisset benemerito Mons Cassinus. Sed forte regionis
amenitas, que vos tenet, hoc habet, ut sic vos allexerit blandimentis, sic sua dulcedine usurparit, ut
|
|