vite est. Cumque propinquabit mors pulsabitque 				c.87v.b 
corpusculi nostri fores, leti exeamus de vita Deo 
agentes grates, dicamusque: "  Vixi et quem dederat 
cursum fortuna peregi"  . Arbitremurque levari ab 
inmundo carcere et ad beatitudinem proficisci domum 
eternam nostram, putemusque proximis honorabilem 
illum diem, nobis autem faustum. Nec dementes 
credamus aliquod malum esse quod fuerit a Deo 
vel natura, parente omnium, constitutum, cum scribat 
Bonaventura super II° Sentenciarum: "  Nil facit Deus 
nisi ex magna deleccione, ergo quod melius est non 
quod delectabilius Deus dedit humano generi. Voluit 
enim homines laborum quandoque expertes facere, ideo 
eos in portum ac profugium tutum per mortem, velut 
navigium ventis flantibus passisque velis actrahit. 
Et hoc est quod finxere poete Caronis fabulam recensentes, 
prout dicetur in eodem li. c. XLVII. Verum qui 
magno animo contempnit mortem eoque non extingui 
sed, ea duce, videt se ad celestia proficisci, magnum sibi 
presidium ad beatam vitam comparat. Compone igitur
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |