Ad sextum dicendum, quod dies septimus nullo modo ponitur ut obiectum quietis.
Sed vel secundum Augustinum Deus dicitur in septimo die quievisse inquantum
quietem propriam, qua in seipso a rebus conditis quiescit, naturae angelicae
monstravit; cuius cognitionem diem appellat: vel, secundum alios sanctos,
dies septima significat tempus quoddam, non ita quod quies divina tempore
mensuretur, sed quia simul cum tempore est; per quem modum verba temporalia
de Deo dicuntur.
Unde patet responsio ad septimum.
Ad octavum dicendum, quod quamvis quies Dei principium non habeat, tamen
quies creaturae a Deo, secundum quod in eo stabilitur, principium habet, sed
non finem: quia qualitercumque creatura mutetur, nunquam in non ens simpliciter
cedit; ut dicit Augustinus. Vel aliter dicendum, quod etiam
ipsa quies qua Deus quiescit, quodammodo principium habet, non inquantum
quiescit in seipso absolute, sed inquantum quiescit in seipso a rebus conditis,
eis non egendo: quod tamen finem non habet, quia eis nunquam egebit: et ideo
dies septima habet mane, sed non vespere.
ARTICULUS 3
Utrum Deus debuerit sanctificare septimum diem prae aliis.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod diem septimum Deus prae aliis sanctificare non debuit.
Operatio enim nobilior est otio, ut dicitur 10 Ethic.: unde non in otio, sed in
operatione felicitas consistit. Sed sex diebus Deus operatus est, septima vero
die ab opere cessavit. Ergo sextam diem potius quam septimam sanctificare
debuit.
2. Praeterea, sanctificatio et benedictio congrue bonitati respondet. Sed bonum
est communicativum sui, ut dicit Dionysius. Cum ergo Deus in
sex diebus bonitatem suam communicaverit, res in esse producendo, videtur
quod eisdem sex diebus magis quam septimae sanctificatio competat.
3. Praeterea, ut dicit Rabbi Moyses observatio sabbati
in lege fuit instituta, ut in fide populi firmiter permaneret novitas mundi, ex qua
facillima probatio sumitur ad ostendendum Deum esse, et omnipotentiam eius,
et alia huiusmodi. Sed secundum apostolum Rom. 1, per ea quae facta sunt, in
invisibilia Dei devenimus. Ergo potius sex dies in quibus creaturae factae sunt,
sanctificari deberent, quam dies septima.
|
|