Teucrorumque omnes penitus confundere vires
consiliis armisque suis? Si Pergama quondam
rege sub Alfonso Xanctum prope castra tulissent,
non tam dura armis vidissent proelia Troes,
nec tantum absentes coniunx quoque graeca maritos
flevisset; prima cecidissent menia bruma,
menia quae magnus construxit ad ethera Phebus.
Non opus ultra armis regemque ad proelia Resum
mittere equos frustra, et frustra per bella fuisset
ad tua magnanimum, Cassandra, venire Chorebum
coniugia atque ultro, te capta, incurrere mortem;
non foret a Pirro tumulo iugulata parentis
virgo olim in terris pulcerrima, sanguine cuius
placati zephiri classem traxere Micenis.
Cede igitur retro: non sit tua scaeva voluntas
nec tam cara tibi quantum modo cara videtur.
Quam ledunt mores non est constantia virtus.
Effuge et hanc omnem penitus de pectore pestem
excutias moveasque tua de mente venenum
inque aliam curras sedem, quae certa saluti
creditur esse tuae, cum praebeat altera mortem.
Propositum sapiens mutat sine labe, futurum
praevidet et cautus ventura pericula vitat:
|
130
135
140
145
150
|