Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 449


pugna cum cupiditatibus iuventutis tue reprimens eas quia istud
est pulcrius vestimentum quo indui possis. Et dixit: cave a delationibus
ne fiant de te et contra te, licet sint mendacia, quia
non omnes cognoscunt veritatem et singuli habent aures. Et
misit Plato significando sibi: interrogo de tribus, ad que si responderis
discipulus tuus ero; qui sunt illi homines quorum
magis misereri debet? Et propter quid negocia hominis male
incedunt? Et propter quid recipiet homo bonam retribucionem
a Deo? Respondit: hi quorum miserendum est sunt tres: quorum
unus est bonus qui est in regimine mali, est enim iste semper
dolorosus super eo quod videt et audit; alter est sensatus gubernatus
per pravum, quia semper est in dolore et tristicia;
tercius est liberalis quem oportet petere ab avaro, quia hec est
magna angustia. Et incedunt male negocia hominum, cum bonum
consilium fuerit in eo qui non auditur, et arma in eo qui non
utitur, et divitie in eo qui non expendit. Et bonam retribucionem
recipit homo a Deo multum placendo sibi et in obediendo plurium,
et cavendo a peccatis. Et venit tandem Plato ad eum
et factus est discipulus eius queusque finivit vitam suam. Et
dixit: despicite mortem et vivent anime vestre, et sequamini iusticiam
et salvi eritis. Et dixit: Quies sapientis est invencio
veritatis et quies ignorantis est invencio vanitatis. Et dixit: decet
sensatum loqui cum ignorante sicut loquitur medicus cum infirmo.
Et dixit: qui querit mundum a dolore non potest excludi,
nam, si non habet quod cupit, dolet, quia non habet illud; si
habet timet ne perdat illud. Et ille qui est de non perdendo
securus, dolebit cum perdet illud post obitum suum. Et dixit
cuidam discipulo suo: fili, sufficiat tibi comedere quod famem
auferat et bibere quod sitim extinguat, induere quod te operiat;
et famuleris anime tue nec habeas per quod decipias alium;
sequaris bona opera et disce sapientiam a melioribus qui fuerunt
tuo tempore, vitans laqueum quem mulieres parent viris quia
est impeditor et disturbatur sapiencie, et facit assequi malum
statum. Et dixit: querens mundum est brevis vite et multi cogitatus.

Torna all'inizio