Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 532


Ad quintum dicendum, quod per visionem Dei non solum ipsa ratio glorificatur,
sed etiam totus homo; unde carentia divinae visionis non est poena tantum
rationis, sed totius hominis. Neque oportet quod sicut divina visio est primo in
potentia rationis, ita et originale in potentia primo existat: quia originale consequitur
naturam: sed beatitudo animae in operatione quadam consistit: operatio
autem potentiae debetur, sed natura essentiam respicit: et praeterea ad
visionem beatam anima pervenire non potest sine lumine gratiae, cuius subiectum
est essentia, ut supra, 26 dist., dictum est.
ARTICULUS 2
Utrum potentia generativa sit magis infecta aliis potentiis
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod generativa non sit prae aliis viribus infecta. Illud enim quod
non est aliqualiter obediens rationi, non potest virtute perfici, vel culpa inquinari.
Sed potentia generativa est huiusmodi. Ergo in ea infectio peccati esse
non potest.
2. Praeterea, potentiae infectae non contingit esse actum sine peccato. Sed
actum generativae virtutis sine peccato esse contingit, ut patet in actu matrimoniali.
Ergo generativa infectione peccati infecta non est.
3. Praeterea, infectio originalis peccati est per fomitem. Fomes autem est in
sensualitate. Ergo et infectio in ea principaliter est, et non in generativa.
4. Praeterea, infectio peccati est in eo quod est subiectum peccati. Sed subiectum
originalis est essentia animae, et non potentia, ut dictum est. Ergo in ea est
infectio, et non in generativa.
5. Praeterea, nutritiva, augmentativa et generativa ad eamdem partem animae
pertinent, idest vegetabilem. Sed nutritiva non ponitur infecta originali peccato;
nec iterum in augmentativa aliquod peccatum ponitur. Ergo nec generativa
debet dici prae aliis viribus specialiter infecta.
SED CONTRA, infectio originalis consistit in resistentia carnis ad animam. Haec
autem resistentia praecipue in actu generativae sentitur. Ergo ipsa maxime
infecta est.
Praeterea, illud quod est causa alicuius, maxime participat illud. Sed generativa
est causa infectionis originalis, quia per actum eius traducitur. Ergo ipsa
maxime infecta est.

Torna all'inizio