Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 141


14. De morte Gisae, sororis Romualdi.
15. De pluviis et tonitruis, quae eo tempore nimiae factae sunt.
16. Quomodo rex Grimuald Transamundum ducem aput Spoletium ordinavit eique
suam filiam in matrimonium tradidit.
17. Quod in Foroiuli post Grasulfum Ago ducatum tenuit, et post hunc eorum doctor
Lupus effectus est.
18. Quomodo Lupus dux contra Grimualdum rebellavit.
19. Quomodo ipse dux bellum contra Avares gessit.
20. De morte Lupi ducis, et quomodo Avares Foroiulanorum fines depraedati sunt.
21. Quomodo Avares nolentes de Foroiuli exire Grimualdi astutia expulsi sunt.
22. De Arnefrit, filio Lupi.
23. De Wictari Foroiulanorum duce, et de eius victoria de Sclavis.
24. De morte Wictari, et quomodo ei Landari successit, et de Rodoaldo, qui post
eum ducatum tenuit.
25. Quomodo Grimuald filiam Lupi ducis Romualdo suo filio sociavit.
26. Quomodo rex Grimuald de suis se contemptoribus ultus est.
27. Quomodo rex Grimuald Forum Populi expugnans delevit.
28. De odio quod Grimuald adversum Romanos habuit.
29. De Vulgarum duce Alzecone, et quomodo in Benevento cum suis ordinatus est.
30. Quia extincto tyranno Mezetio Constantinus in locum Constantis augusti Romanorum
princeps effectus est.
31. De stella comete, et de operibus Doni papae.
32. Quomodo Perctarit ad regnum Saxonum in Brittaniam ire disposuit.
33. De morte Grimualdi regis, et de reversione Perctarit et regno eius.
34. De monasterio quod construxit vel quod regina eius aedificavit.
35. De Perctarit et regno Cunicperti, filii eius, quem sibi adscivit.
36. De rebellatione Alahis prima, et quomodo in gratiam rediit.
37. De morte Perctarit et regno Cunicperti et stupro Theodotae.
38. Quomodo Alahis palatium Cunicperti invasit.
39. Quomodo Cunicpert rursus suum palatium ingressus est.
40. Bellum Alahis p adversus Cunicpertum et mors Senoni diaconi.
41. Item bellum Cunicperti et Alahis, et de victoria Cunincperti, et quomodo triumphans
Ticinum ingressus est.
FINIUNT CAPITULA.

Torna all'inizio